Praecepit ergo Dominus praeparari, ex auro purissimo, quatuor genera vasorum, ad offerenda libamina, et ab offerentibus sacerdoti, a libando, id est gustando dicta, et a sacerdotibus Domino, a libando, id est fundendo, et poni ea super mensam, scilicet acetabula, phialas, thuribula et cyathos. In his vinum quod debebat offerri praevidebatur, et praegustabatur, utrum dignum esset offerri an non. Sed quia in colore, et sapore vinum dignoscitur, dicitur quod praeter aureas phialae vitreae ibi erant; unde, et a phialim, quod Graece vitrum dicitur, sic vocabantur in imo angustae, in superiore parte amplae, in quibus color, et sapor poterat cognosci, quas Hebraei scutellas dicunt. Cyathi vero minores, et angustiores erant, et aurei, cum quibus fundebatur vinum super altare pro hostiae libamento. In thuribulis, quae etiam mortariola dicebantur, thus praecognoscebatur, et offerebatur. Similiter et in acetabulis acetum. Sed quia nunquam aut raro occurrit de oblatione aceti, quidam dicunt acceptabula, ubi scilicet praevidebatur a sacerdotibus, quae debebant offerri, utrum accepta, id est idonea essent, an non. Postea subdividunt acetabula in tria, in phialas, in quibus vinum; et thuribula, in quibus thus, et simila, et granum, et sal; et cyathos in quibus oleum. Sumebant enim sacerdotes prius de his quae offerenda erant, portiunculas, quas in hujusmodi vasis ponebant ad praegustandum, quasi libando de singulis, quae libamina dixit Moyses offerenda, id est de offerendis sumenda.